PACIARII

PACIARII
PACIARII
in Coincilio Monspeliensi, A. C. 1214. can. 33. et tolosano A. C. 1220. can. 31. sunt, quibus pacis indictaea Pontifice et Conciliis observandae cura erat commissa. Horum collegium Pax appellatur, in Concil. Tolosano praefato can. 34. Si vassalli homines rebellaverint contra dominos, Pax adsistat dominis ontra eos. Sed et Paciarius, seu Pacificator, nomen fuit dignitatis, olim collatae ad triennium Carolo I. Siciliae Regi a Clemente IV. Pontifice Romano flagrante Guelforum et Gibellinorum dissidiô Imperiôque vacante. A. C. 1267. Clemens etc. Cum te in partibus Tusciae, Romano subiiectis Imperio nunc vacanti, pacis constituerimus per nostras literas servatorem, in eisdem tibi Paciarii seu Pacis servatoris officium committentes etc. Iohannes Villaneus Paciaro vocat l. 7. c. 56. Etiam Paciarius Aedilis, Scabinus est, qui pacem inter cives tuetur: Praefectus pacis aut Decurio, in l. 1. Cod. Theod. de Pignoribus: Εἰρηνάρχης Graece, Gall. Iure de la paix. Vide Buzelinum in Gallo Flandr. l. 3. c. 15. p. 512. Curiam Generalem Barcinonensem A. C. 1283. sub Petro II. Rege Aragoniae c. 28. Et Curiam Generalem Cataloniae, actam in villa Montis Albi, sub alfonso Rege Aragoniae A. C. 1333. Iidem Pacis assertores dicuntur in LL. Visigothorum l. 2. Tit. 1. §. 16. Sunt qui sola pacis faciendae intentione Regali solâ destinantur auctoritate, qui eas solum dirimunt causas, quas illis regia deputaverit ordinandi potestas. Praepositi pacis, in l. 49. cod. Theodos. de Decurionibus, ubi tamen quidam iudicant legendum, Praepositi pagis, de quibus in l. 1. de Pignoribus eodem Cod. et alibi. Vid Car. du Fresne Glossar. in vocibus variis, Paciarii imprimis, et Pax.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Dominican Order — For the Caribbean nation, see Dominican people. Order of Preachers Ordo Praedicatorum Abbreviation OP, Dominicans, Blackfriars Motto …   Wikipedia

  • Order of Preachers —     Order of Preachers     † Catholic Encyclopedia ► Order of Preachers     As the Order of the Friars Preachers is the principal part of the entire Order of St. Dominic, we shall include under this title the two other parts of the order: the… …   Catholic encyclopedia

  • JUNCTA — apud Arragonios, idem quod Hermendadum, apud Hispanos, Navatrenos maxime et Huesium, apud vett. Francos, vide supra: cuiusmodi Iunctae in Arragonia quinque sunt, se Coesar augustoe, Oscoe Suprarbii, Exeoe et Tirasonoe. His praesunt totidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAX — I. PAX h. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115. Ut colitur Pax, atque fides, etc. Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUPRAJUNCTARII — apud Aragonios, iussu Iacobi II. Regis A. C. 1300. appellati sunt, qui prius Vicari et Paciarii, Iustitiae Aragonum sententias exsequebantur, uti apud Gallos Praepositi Marescallorum faciunt; de quorum munere multa habentur in Foris Aragonensibus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”